| Chapter 37 |
1 | psalmus David in rememorationem de sabbato |
2 | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me |
3 | quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam |
4 | non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum |
5 | quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me |
6 | putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae |
7 | miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar |
8 | quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea |
9 | adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei |
10 | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus |
11 | cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum |
12 | amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt |
13 | et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur |
14 | ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum |
15 | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones |
16 | quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus |
17 | quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt |
18 | quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper |
19 | quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo |
20 | inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique |
21 | qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem |
22 | non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me |
23 | intende in adiutorium meum Domine salutis meae |