| Chapter 13 |
1 | in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum; |
2 | Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum |
3 | omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum; |
4 | nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis |
5 | Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor; |
6 | quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est |
7 | quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel |