Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Wisdom 12

The Wisdom of Solomon

Return to Index

Chapter 13

1

 vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex 

2

 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt 

3

 quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit 

4

 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis 

5

 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri 

6

 sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire 

7

 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur 

8

 iterum autem nec his debet ignosci 

9

 si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt 

10

 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae 

11

 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae 

12

 reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur 

13

 et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis 

14

 aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens 

15

 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro 

16

 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio 

17

 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est 

18

 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat 

19

 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis 

Wisdom 14

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: