| Chapter 14 |
1 | dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros |
2 | et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes |
3 | tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam |
4 | cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor |
5 | cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris |
6 | tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem |
7 | mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu |
8 | quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt |
9 | porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret |
10 | nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire |
11 | sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis |
12 | intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium |
13 | tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire |
14 | sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua |
15 | et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum |
16 | et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo |
17 | quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde |
18 | et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum |