| Chapter 37 |
1 | omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem |
2 | sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur |
3 | o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius |
4 | sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit |
5 | sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum |
6 | non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis |
7 | noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium |
8 | omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso |
9 | a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit |
10 | ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi |
11 | bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat |
12 | cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis |
13 | cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere |
14 | cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio |
15 | cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei |
16 | cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi |
17 | et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo |
18 | anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum |
19 | et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam |
20 | ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile |
21 | verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua |
22 | vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est |
23 | qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur |
24 | non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est |
25 | est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis |
26 | vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt |
27 | vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt |
28 | vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt |
29 | sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum |
30 | fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem |
31 | non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet |
32 | noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam |
33 | in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera |
34 | propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam |