| Chapter 35 |
1 | qui conservat legem multiplicat orationem |
2 | sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate |
3 | et deprecatio recedere ab iniustitia |
4 | [] |
5 | [] |
6 | non apparebis ante conspectum Dei vacuus |
7 | haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt |
8 | oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi |
9 | sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus |
10 | bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum |
11 | in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas |
12 | da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum |
13 | quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi |
14 | noli offerre munera prava non enim suscipiet illa |
15 | et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae |
16 | non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet |
17 | non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus |
18 | nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio |
19 | a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis |
20 | qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit |
21 | oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus |
22 | et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum |
23 | et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet |
24 | donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius |
25 | donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua |
26 | speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis |