| Chapter 29 |
1 | de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat |
2 | fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo |
3 | confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est |
4 | multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt |
5 | donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam |
6 | et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur |
7 | si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem |
8 | sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis |
9 | et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam |
10 | multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt |
11 | verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum |
12 | propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum |
13 | perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem |
14 | pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum |
15 | conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo |
16 | [] |
17 | [] |
18 | super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit |
19 | vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi |
20 | gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam |
21 | repromissorem fugit peccator et inmundus |
22 | bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se |
23 | vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo |
24 | repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris |
25 | viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis |
26 | peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium |
27 | recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas |
28 | initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem |
29 | melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio |
30 | super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies |
31 | vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os |
32 | hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet |
33 | transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros |
34 | exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater |
35 | gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris |