| Chapter 3 |
1 | filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio |
2 | iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis |
3 | Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios |
4 | qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur |
5 | et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam |
6 | qui honorat patrem iucundabitur in filiis |
7 | qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri |
8 | qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt |
9 | in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum |
10 | ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet |
11 | benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta |
12 | ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio |
13 | gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore |
14 | fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius |
15 | et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione |
16 | nam pro peccato matris restituetur tibi bonum |
17 | et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata |
18 | quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem |
19 | fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris |
20 | quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam |
21 | quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur |
22 | altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus |
23 | non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis |
24 | in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus |
25 | plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi |
26 | multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum |
27 | cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit |
28 | cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur |
29 | cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum |
30 | synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur |
31 | cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam |
32 | sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit |
33 | ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis |
34 | et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum |