| Chapter 1 |
1 | senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem |
2 | propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum |
3 | sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate |
4 | gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre |
5 | et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum |
6 | et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis |
7 | quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus |
8 | videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis |
9 | omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet |
10 | si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis |
11 | qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis |
12 | plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit |