| Chapter 5 |
1 | seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator |
2 | pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie |
3 | neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo |
4 | et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam |
5 | similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
6 | humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis |
7 | omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis |
8 | sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret |
9 | cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri |
10 | Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit |
11 | ipsi imperium in saecula saeculorum amen |
12 | per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state |
13 | salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus |