| Chapter 13 |
1 | ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum |
2 | praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam |
3 | an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis |
4 | nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis |
5 | vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis |
6 | spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi |
7 | oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus |
8 | non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate |
9 | gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem |
10 | ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem |
11 | de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum |
12 | salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes |