Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 4

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 5

1

 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth 

2

 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia 

3

 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas 

4

 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam 

5

 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete 

6

 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum 

7

 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur 

8

 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine 

9

 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant 

10

 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens 

11

 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum 

12

 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare 

13

 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo 

14

 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis 

15

 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis 

16

 ipse autem secedebat in deserto et orabat 

17

 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos 

18

 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum 

19

 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum 

20

 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua 

21

 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 

22

 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris 

23

 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula 

24

 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 

25

 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum 

26

 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie 

27

 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me 

28

 et relictis omnibus surgens secutus est eum 

29

 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes 

30

 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis 

31

 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent 

32

 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam 

33

 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt 

34

 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare 

35

 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus 

36

 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo 

37

 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt 

38

 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur 

39

 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est 

Luke 6

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: