| Chapter 4 |
1 | et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat |
2 | et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua |
3 | audite ecce exiit seminans ad seminandum |
4 | et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud |
5 | aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae |
6 | et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit |
7 | et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit |
8 | et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum |
9 | et dicebat qui habet aures audiendi audiat |
10 | et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas |
11 | et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt |
12 | ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata |
13 | et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis |
14 | qui seminat verbum seminat |
15 | hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum |
16 | et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud |
17 | et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur |
18 | et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt |
19 | et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur |
20 | et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum |
21 | et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur |
22 | non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat |
23 | si quis habet aures audiendi audiat |
24 | et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis |
25 | qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo |
26 | et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram |
27 | et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille |
28 | ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica |
29 | et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis |
30 | et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud |
31 | sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra |
32 | et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare |
33 | et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire |
34 | sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia |
35 | et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra |
36 | et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo |
37 | et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis |
38 | et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus |
39 | et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna |
40 | et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei |