| Chapter 7 |
1 | cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris |
2 | et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt |
3 | in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes |
4 | omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum |
5 | dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus |
6 | quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae |
7 | omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me |
8 | Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur |
9 | comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit |
10 | et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his |
11 | et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt |
12 | et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum |
13 | vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia |
14 | et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me |
15 | et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam |
16 | reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti |