| Chapter 41 |
1 | taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus |
2 | quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius |
3 | persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit |
4 | quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum |
5 | viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt |
6 | unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare |
7 | confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur |
8 | et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei |
9 | in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te |
10 | ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei |
11 | ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi |
12 | quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te |
13 | quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te |
14 | noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel |
15 | ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones |
16 | ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis |
17 | egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos |
18 | aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum |
19 | dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul |
20 | ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud |
21 | prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob |
22 | accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis |
23 | adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul |
24 | ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos |
25 | suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum |
26 | quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros |
27 | primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo |
28 | et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum |
29 | ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum |