| Chapter 31 |
1 | verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua |
2 | quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum |
3 | ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges |
4 | noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas |
5 | ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis |
6 | date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo |
7 | bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius |
8 | aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt |
9 | aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem |
10 | aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius |
11 | beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit |
12 | gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae |
13 | deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum |
14 | he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum |
15 | vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis |
16 | zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam |
17 | heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum |
18 | teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius |
19 | ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum |
20 | caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem |
21 | lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus |
22 | mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius |
23 | nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae |
24 | samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo |
25 | ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo |
26 | phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius |
27 | sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet |
28 | coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam |
29 | res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas |
30 | sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur |