| Chapter 1 |
1 | parabolae Salomonis filii David regis Israhel |
2 | ad sciendam sapientiam et disciplinam |
3 | ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem |
4 | ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus |
5 | audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit |
6 | animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum |
7 | timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt |
8 | audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
9 | ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo |
10 | fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas |
11 | si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra |
12 | degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum |
13 | omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis |
14 | sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum |
15 | fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum |
16 | pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem |
17 | frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum |
18 | ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas |
19 | sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt |
20 | sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam |
21 | in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens |
22 | usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam |
23 | convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea |
24 | quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret |
25 | despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis |
26 | ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit |
27 | cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia |
28 | tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me |
29 | eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint |
30 | nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae |
31 | comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur |
32 | aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos |
33 | qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato |