| Chapter 134 |
1 | alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum |
2 | qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri |
3 | laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens |
4 | quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum |
5 | quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis |
6 | omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis |
7 | levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis |
8 | qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus |
9 | misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius |
10 | qui percussit gentes multas et occidit reges fortes |
11 | Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan |
12 | et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo |
13 | Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione |
14 | quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis |
15 | idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
16 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
17 | aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum |
18 | similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis |
19 | domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino |
20 | domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino |
21 | benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia |