| Chapter 89 |
1 | oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione |
2 | antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es |
3 | convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam |
4 | quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna |
5 | percutiente te eos somnium erunt |
6 | mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur |
7 | consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus |
8 | posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui |
9 | omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens |
10 | dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus |
11 | quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam |
12 | ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti |
13 | revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis |
14 | imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris |
15 | laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala |
16 | appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum |
17 | et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma |