| Chapter 87 |
1 | canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae |
2 | Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te |
3 | ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam |
4 | quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit |
5 | reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus |
6 | inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt |
7 | posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis |
8 | super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper |
9 | longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem |
10 | oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas |
11 | numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper |
12 | numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione |
13 | numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est |
14 | ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
15 | quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me |
16 | pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum |
17 | per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me |
18 | circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter |
19 | longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti |