| Chapter 74 |
1 | victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici |
2 | confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua |
3 | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
4 | dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper |
5 | dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu |
6 | nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri |
7 | quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium |
8 | sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit |
9 | quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae |
10 | ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob |
11 | et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti |