| Chapter 68 |
1 | victori pro liliis David |
2 | salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam |
3 | infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me |
4 | laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum |
5 | multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam |
6 | Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita |
7 | non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel |
8 | quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam |
9 | alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae |
10 | quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me |
11 | et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi |
12 | et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam |
13 | contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum |
14 | mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui |
15 | erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis |
16 | ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum |
17 | exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me |
18 | et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me |
19 | accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me |
20 | tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam |
21 | coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni |
22 | et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto |
23 | sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum |
24 | contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva |
25 | effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos |
26 | fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet |
27 | quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant |
28 | da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua |
29 | deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur |
30 | ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me |
31 | laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione |
32 | et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas |
33 | videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra |
34 | quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit |
35 | laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis |
36 | quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam |
37 | et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea |