| Chapter 65 |
1 | victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra |
2 | cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius |
3 | dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui |
4 | omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper |
5 | venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum |
6 | convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo |
7 | qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper |
8 | benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius |
9 | qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros |
10 | probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum |
11 | introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro |
12 | inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium |
13 | ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea |
14 | quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer |
15 | holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper |
16 | venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae |
17 | ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea |
18 | iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus |
19 | ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae |
20 | benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me |