| Chapter 34 |
1 | David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me |
2 | adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum |
3 | evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum |
4 | confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi |
5 | fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat |
6 | sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos |
7 | quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae |
8 | veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum |
9 | anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua |
10 | omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento |
11 | surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me |
12 | reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae |
13 | ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur |
14 | quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar |
15 | et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam |
16 | scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis |
17 | Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam |
18 | confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te |
19 | non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo |
20 | non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant |
21 | et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster |
22 | vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me |
23 | consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam |
24 | iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi |
25 | ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum |
26 | confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me |
27 | laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui |
28 | et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |