| Chapter 32 |
1 | laudate iusti Dominum rectos decet laudatio |
2 | confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei |
3 | cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo |
4 | quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide |
5 | diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
6 | verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum |
7 | congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
8 | timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis |
9 | quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit |
10 | Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum |
11 | consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione |
12 | beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
13 | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam |
14 | de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae |
15 | fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum |
16 | non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis |
17 | fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit |
18 | ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius |
19 | ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame |
20 | anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est |
21 | in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus |
22 | sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te |