| Chapter 15 |
1 | humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te |
2 | dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te |
3 | sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis |
4 | multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis |
5 | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae |
6 | lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est |
7 | benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei |
8 | proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear |
9 | propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter |
10 | non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos |