| Chapter 5 |
1 | victori pro hereditatibus canticum David |
2 | verba mea audi Domine intellege murmur meum |
3 | rex meus et Deus meus |
4 | quia te deprecor Domine mane audies vocem meam |
5 | mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu |
6 | nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum |
7 | odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus |
8 | ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo |
9 | Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam |
10 | non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae |
11 | sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te |
12 | et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum |
13 | quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum |