| Chapter 2 |
1 | quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania |
2 | consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius |
3 | disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum |
4 | habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos |
5 | tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos |
6 | ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum |
7 | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
8 | postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae |
9 | pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos |
10 | nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae |
11 | servite Domino in timore et exultate in tremore |
12 | adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via |
13 | cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum |