| Chapter 10 |
1 | sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu |
2 | et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc |
3 | percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat |
4 | surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac |
5 | surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt |
6 | et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant |
7 | et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem |
8 | et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis |
9 | convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis |
10 | et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel |
11 | et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis |
12 | et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat |
13 | verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto |
14 | constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc |
15 | igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos |
16 | feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem |
17 | et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi |
18 | et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia |
19 | et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent |
20 | et de filiis Emmer Anani et Zebedia |
21 | et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias |
22 | et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa |
23 | et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer |
24 | et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri |
25 | et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea |
26 | et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia |
27 | et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza |
28 | et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai |
29 | et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth |
30 | et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse |
31 | et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon |
32 | Beniamin Maloch Samarias |
33 | de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei |
34 | de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel |
35 | Baneas et Badaias Cheiliau |
36 | Vannia Marimuth et Eliasib |
37 | Matthanias Mathanai et Iasi |
38 | et Bani et Bennui Semei |
39 | et Salmias et Nathan et Adaias |
40 | Mechnedabai Sisai Sarai |
41 | Ezrel et Selemau Semeria |
42 | Sellum Amaria Ioseph |
43 | de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia |