Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 29

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 30

1

 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat 

2

 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus 

3

 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit 

4

 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit 

5

 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit 

6

 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater 

7

 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento 

8

 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat 

9

 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus 

10

 vidua et repudiata quicquid voverint reddent 

11

 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento 

12

 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat 

13

 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit 

14

 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat 

15

 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit 

16

 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius 

17

 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo 

Numbers 31

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: