| Chapter 25 |
1 | morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab |
2 | quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum |
3 | initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus |
4 | ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel |
5 | dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor |
6 | et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi |
7 | quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione |
8 | ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel |
9 | et occisi sunt viginti quattuor milia homines |
10 | dixitque Dominus ad Mosen |
11 | Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo |
12 | idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei |
13 | et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel |
14 | erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis |
15 | porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum |
16 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
17 | hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos |
18 | quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor |