| Chapter 24 |
1 | Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul |
2 | solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo |
3 | venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus |
4 | scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel |
5 | misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos |
6 | tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare |
7 | adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes |
8 | ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his |
9 | ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel |
10 | et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est |
11 | nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt |
12 | dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos |
13 | surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei |
14 | senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos |
15 | cumque ascendisset Moses operuit nubes montem |
16 | et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis |
17 | erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel |
18 | ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus |