| Chapter 6 |
1 | dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua |
2 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus |
3 | qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis |
4 | pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae |
5 | ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei |
6 | ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis |
7 | et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum |
8 | et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus |
9 | narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum |
10 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
11 | ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua |
12 | respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis |
13 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti |
14 | isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi |
15 | hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon |
16 | et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem |
17 | filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas |
18 | filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres |
19 | filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas |
20 | accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem |
21 | filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri |
22 | filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri |
23 | accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar |
24 | filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum |
25 | at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas |
26 | iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas |
27 | hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron |
28 | in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti |
29 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi |
30 | et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao |