| Chapter 4 |
1 | Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum |
2 | rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola |
3 | factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino |
4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius |
5 | ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius |
6 | dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua |
7 | nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius |
8 | dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum |
9 | et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum |
10 | dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra |
11 | nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua |
12 | cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram |
13 | dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear |
14 | ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me |
15 | dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum |
16 | egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden |
17 | cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch |
18 | porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech |
19 | qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella |
20 | genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum |
21 | et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo |
22 | Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma |
23 | dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum |
24 | septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies |
25 | cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain |
26 | sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini |