Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 23

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 24

1

 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur 

2

 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur 

3

 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur 

4

 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens 

5

 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam 

6

 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram 

7

 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis 

8

 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi 

9

 et in omni terra steti et in omni populo 

10

 et in omni gente primatum habui 

11

 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor 

12

 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo 

13

 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices 

14

 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi 

15

 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea 

16

 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea 

17

 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion 

18

 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho 

19

 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis 

20

 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris 

21

 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus 

22

 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae 

23

 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis 

24

 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei 

25

 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis 

26

 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini 

27

 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum 

28

 memoria mea in generatione saeculorum 

29

 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient 

30

 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt 

31

 qui elucidant me vitam aeternam habebunt 

32

 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis 

33

 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis 

34

 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum 

35

 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum 

36

 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis 

37

 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae 

38

 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam 

39

 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna 

40

 ego sapientia effudi flumina 

41

 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso 

42

 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum 

43

 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare 

44

 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo 

45

 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo 

46

 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum 

47

 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem 

Sirach 25

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: