Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Amos 7

The Book of Amos

Return to Index

Chapter 8

1

 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum 

2

 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum 

3

 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium 

4

 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae 

5

 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas 

6

 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus 

7

 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum 

8

 numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti 

9

 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis 

10

 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum 

11

 ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini 

12

 et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient 

13

 in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti 

14

 qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra 

Amos 9

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: