Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 26

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 27

1

 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

2

 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium 

3

 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii 

4

 si mulier triginta 

5

 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem 

6

 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres 

7

 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem 

8

 si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit 

9

 animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit 

10

 et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino 

11

 animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem 

12

 qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium 

13

 quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem 

14

 homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur 

15

 sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum 

16

 quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti 

17

 si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur 

18

 sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio 

19

 quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum 

20

 sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit 

21

 quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum 

22

 si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino 

23

 supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino 

24

 in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae 

25

 omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet 

26

 primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt 

27

 quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum 

28

 omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino 

29

 et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur 

30

 omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur 

31

 si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum 

32

 omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino 

33

 non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur 

Numbers 1

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: