Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 2

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 3

1

 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi 

2

 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur 

3

 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 

4

 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 

5

 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum 

6

 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit 

7

 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 

8

 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi 

9

 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 

10

 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 

11

 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 

12

 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi 

13

 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi 

14

 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae 

15

 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius 

16

 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui 

17

 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 

18

 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae 

19

 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris 

20

 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium 

21

 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos 

22

 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum 

23

 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est 

24

 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae 

Genesis 4

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: